FUNEBRES Ludi

FUNEBRES Ludi
FUNEBRES Ludi
in honorem defunctorum olim exhibeti soliti, originem iactant longe vetustissimam: Namqueve Aeneas ad Pallantis, et ante eum Achilles ad Patrocli rogum mactavit inferias cum ludis, unde etiam Gladiatorum mos, sine dubio, ortus videtur. Nam quum primum captos ex hostibus iugularent, vitantes foedi spectaculi horrorem, captivos inter sese commisêrunt, ut penes eosdem esset, et facinus et supplicium, quibusque sors et virtus dedisset, superessent: reliqui placarent Manes puris Manibus parentantium. A' Graecis hîc mos propagatus est ad Romanos, a quibus hi ludi Munera dicti sunt. Sic Tertullian. l. de Spectac. Munus, inquit, dictum est, ab officio: quoniam offieium etiam muneris nomem est. Officium autem mortuis hoc spectaculo facere se vett. arbitrabantur, posteaquam illud humaniore atrocitate temperavêrunt. Nam olim, quoniam animas defunctorum humano sanguine propitiari creditum erat, captivos vel malo ingenio servos mercati in exsequiis immolabant. Postea placuit pietatem voluptate adumbrare. Itaque quos paraverant armis, quibus tunc et qualiter poterant eruditos, tantum ut occidi discerent, mox edicto die inferiarum apud tumulos erogabant: ita mortem homicidiis consolabantur. Haec mu neris origo: Sed paulatim provecti ad tantam gratiam, ad quantam et crudelitatem: Quia ferarum voluptati satis non fiebant, nisi et seris humana corpora dissiparentur. Primus autem Romanorum Iunius Brutus, in defuncti Patris honorem dedisse Romae Gladiatores dicitur: Aliis Appium Claudium et M. Fulvium Coss. huius crudelitatis auctores facientibus. Tunc enim primum fuêre sontes feris in arena obiecti, immunitate tantâ, ut ab eo horrore matronae publico edicto summotae sint. Dabantur vero et a publicis Magistratibus et a privatis personis, et cum certaminibus et cum fabulis. In patrii funeris apparatu arenam inspersisse tradunt C. Caesarem, cum Aedilis esset: qui postea Dictator fuit. Claudius Princeps ex arbitrariis hos ludos statos fecit, quos Aediles ederent: ex pecunia publica de Quaestoribus, quos Gladiatorios appellavit. Verum postea ipse illorum pertaesus, cruentas has exsequias sustulit: mansit tamen consuetudinis ius privatis, si nempe quadringenta milia in censu haberent. Hos qui curabant ludos, Designatores dicti videntur: quos sustulit tandem penitus Theodoricus Gothorum Rex. Vide Liv. Suet. Tac. Dion. Iul. Caes. Scalig. Poet. l. 1. c. 35. Alex. ab Alex. Genial. dier. l. 3. c. 7. Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 24. cum Paralip. Th. Dempsteri. qui de Desultoribus in hisce ludis aliisqueve huc spectantibus prolixe agit etc. ut et infra in voce Gladiatores.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • PARENTALIA — erant sacra funesta; quae fiebant ab antiquis in honorem mortuorum, a parentando, quod parentibus iusta celebare significat, licet etiam transferatur ad alios. In his fieri solebant προσκλησεις τῆς νεκρων, evocationes mortuorum. Aderant propinqui …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SIMPLUDIARIA — funera quaedam apud Romanos sic dicta. Cum enim nonnumquam in honorem defuncti, praeter alias ceremonias funebres Ludi quoque ederentur, ut suô locô vidimus, hique varii essent, inde discrimen illud funerum ortum est, ut alia dicerentur Indictiva …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LUDUS, a LYDIS — qui ex Asia transvenae, Duce Tyrrheno, cum fratri suo regni contentione cederet, in Hetruria consederint, ibique inter ceteros ritus superstitionum suarum spectacula quoque religionis nomine instituerint, quibusdam dictus videtur. Varro Ludos a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Cultura de la Antigua Roma — Este artículo o sección necesita referencias que aparezcan en una publicación acreditada, como revistas especializadas, monografías, prensa diaria o páginas de Internet fidedignas. Puedes añadirlas así o avisar …   Wikipedia Español

  • Gladiateur — Pour les articles homonymes, voir Gladiateur (homonymie). Les gladiateurs (du latin: gladiatores signifiant « combattant à l épée », ou « épéiste »[note 1]) étaient des combattants professionnels, esclaves ou non (esclaves… …   Wikipédia en Français

  • Gladiateurs — Gladiateur Pour les articles homonymes, voir Gladiateur (homonymie). Les supers héros (du latin: gladiatores signifiant « combattant à l épée », ou « épéiste »[1]) étaient des combattants professionnels, esclaves ou non… …   Wikipédia en Français

  • Les combats des gladiateurs — Gladiateur Pour les articles homonymes, voir Gladiateur (homonymie). Les supers héros (du latin: gladiatores signifiant « combattant à l épée », ou « épéiste »[1]) étaient des combattants professionnels, esclaves ou non… …   Wikipédia en Français

  • Julia (fille de Jules César) — Pour les articles homonymes, voir Julia. Julia Caesaris …   Wikipédia en Français

  • Julia (daughter of Julius Caesar) — Julia Caesaris (Classical Latin: IVLIA•CAESARIS), 83 or 82 BC 54 BC, was the daughter of Gaius Julius Caesar the dictator, by his first wife, Cornelia Cinna, and his only child in marriage. [Tacitus, Annals , iii. 6.] Julia became the fourth wife …   Wikipedia

  • Iulia (Tochter Caesars) — Iulia (* zwischen 83 und 76 v. Chr.;[1] † August oder September 54 v. Chr.), deutsche Namensform Julia, war die einzige Tochter Gaius Iulius Caesars und dessen erster Frau Cornelia.[2] Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Literatur …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”